monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 285, 25
Rex vero, religiosorum et magnorum virorum arctatus instantia, respondit se in brevi evocaturum episcopos Angliae, quorum praecipue consilio hactenus usus est in hac causa; rogavitque ne responsiones suae domino papae scriberentur. Sed quia illae, ut dictum est, non cohaerebant sibi, vice versa rogatus est a viris religiosis ut iis patentibus litteris scriberet quod pro reverentia, precibus et praecepto domini papae facturus erat, seque postea quod oporteret scripturos promiserunt. Qua ille petitione perculsus, ab iis cum indignatione recessit.